Liber Job*

Caput 6: Versus 18

Involutae sunt.Omne quod involvitur in se replicatur: sic mali, volentes aliquando bona quasi extra se tensi, ad consueta mala tentati replicantur. Vel involutae sunt, qui etsi aliquando victa una nequitia pedem levant, regnans altera et ad eam quam vicerant implicat, ut qui jam spreta avaritia adhuc luxuriosus est, pro pretio luxuriae ad avaritiam redit. Sic ope vicaria fugitivum suum vitia retinent, et quasi laqueis egressus ligant, unde saepe lapsi ad suas voluptates redeunt, nec curant ea quae permanent, unde subdit:Ambulabunt in vacuum et peribunt.Quia nihil secum de fructu sui laboris portant. Sed justus in conspectu Domini non apparet vacuus: portat enim manipulos justitiae. Ab illorum autem imitatione per finem terret,Considerate semitas, etc.
(* Traductions européennes)